Trouvé 2330 Résultats pour: Sed
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)
nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)
sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te (Liber II Paralipomenon 6, 19)
fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas presserit (Liber II Paralipomenon 6, 28)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas (Liber II Paralipomenon 9, 10)
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis (Liber II Paralipomenon 9, 19)
sed et Aduram et Lachis et Azecha (Liber II Paralipomenon 11, 9)
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Judam et Beniamin (Liber II Paralipomenon 11, 12)
sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis (Liber II Paralipomenon 11, 13)
sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 11, 16)
igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias (Liber II Paralipomenon 13, 21)