Trouvé 1100 Résultats pour: Regnavit David
dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus lætitiæ (Liber I Paralipomenon 15, 16)
igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitæ qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps prophetiæ inter cantores David autem indutus erat etiam ephod lineo (Liber I Paralipomenon 15, 27)
cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo (Liber I Paralipomenon 16, 1)
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus (Liber I Paralipomenon 16, 7)
lætentur cæli et exultet terra et dicant in nationibus Dominus regnavit (Liber I Paralipomenon 16, 31)
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut benediceret etiam domui suæ (Liber I Paralipomenon 16, 43)
cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)
et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est (Liber I Paralipomenon 17, 2)
vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum (Liber I Paralipomenon 17, 4)