Trouvé 1100 Résultats pour: Regnavit David
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël (Liber I Paralipomenon 14, 2)
accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque filios et filias (Liber I Paralipomenon 14, 3)
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua (Liber I Paralipomenon 14, 10)
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber I Paralipomenon 14, 11)
dereliqueruntque ibi deos suos quos David jussit exuri (Liber I Paralipomenon 14, 12)
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum (Liber I Paralipomenon 14, 14)
fecit ergo David sicut præceperat ei Deus et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera (Liber I Paralipomenon 14, 16)
divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes (Liber I Paralipomenon 14, 17)
fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum (Liber I Paralipomenon 15, 1)
tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in æternum (Liber I Paralipomenon 15, 2)
vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Urihel Asajam Johel Semejam Elihel et Aminadab (Liber I Paralipomenon 15, 11)