Trouvé 20233 Résultats pour: Re
quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)
sumptis partibus quas ab eo acceperant majorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo (Liber Genesis 43, 34)
præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44, 1)
scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita (Liber Genesis 44, 2)
jamque urbem exierant et processerant paululum tum Joseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono (Liber Genesis 44, 4)
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (Liber Genesis 44, 5)
fecit ille ut jusserat et adprehensis per ordinem locutus est (Liber Genesis 44, 6)
qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint (Liber Genesis 44, 7)
pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44, 8)
quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin (Liber Genesis 44, 12)
at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum (Liber Genesis 44, 13)
primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)