Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • quibus adpositis seorsum Joseph et seorsum fratribus Ægyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Ægyptiis comedere cum Hebræis et profanum putant hujuscemodi convivium (Liber Genesis 43, 32)

  • sumptis partibus quas ab eo acceperant majorque pars venit Beniamin ita ut quinque partibus excederet biberuntque et inebriati sunt cum eo (Liber Genesis 43, 34)

  • præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44, 1)

  • scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci junioris factumque est ita (Liber Genesis 44, 2)

  • jamque urbem exierant et processerant paululum tum Joseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono (Liber Genesis 44, 4)

  • scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (Liber Genesis 44, 5)

  • fecit ille ut jusserat et adprehensis per ordinem locutus est (Liber Genesis 44, 6)

  • qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint (Liber Genesis 44, 7)

  • pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44, 8)

  • quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin (Liber Genesis 44, 12)

  • at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum (Liber Genesis 44, 13)

  • primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt (Liber Genesis 44, 14)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina