Trouvé 20233 Résultats pour: Re
hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis (Epistula II ad Timotheum 2, 15)
qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam (Epistula II ad Timotheum 2, 20)
si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro (Epistula II ad Timotheum 2, 22)
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem (Epistula II ad Timotheum 2, 24)
cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem (Epistula II ad Timotheum 2, 25)
et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem (Epistula II ad Timotheum 2, 26)
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inobœdientes ingrati scelesti (Epistula II ad Timotheum 3, 2)
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate (Epistula II ad Timotheum 3, 3)
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei (Epistula II ad Timotheum 3, 4)