Trouvé 20233 Résultats pour: Re
recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per inpositionem manuum mearum (Epistula II ad Timotheum 1, 6)
noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere (Epistula II ad Timotheum 2, 2)
laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere (Epistula II ad Timotheum 2, 6)
memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos (Epistula II ad Timotheum 2, 12)
si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest (Epistula II ad Timotheum 2, 13)