Trouvé 20233 Résultats pour: Re
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 37)
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio sæculi est messores autem angeli sunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 39)
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno ejus omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)
tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat (Evangelium secundum Matthaeum 13, 43)
simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et præ gaudio illius vadit et vendit universa quæ habet et emit agrum illum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 44)
iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori quærenti bonas margaritas (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quæ habuit et emit eam (Evangelium secundum Matthaeum 13, 46)
iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia hæc et virtutes (Evangelium secundum Matthaeum 13, 54)
nonne hic est fabri filius nonne mater ejus dicitur Maria et fratres ejus Jacobus et Joseph et Simon et Judas (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)