Trouvé 20233 Résultats pour: Re
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quærentes te (Evangelium secundum Matthaeum 12, 47)
at ipse respondens dicenti sibi ait quæ est mater mea et qui sunt fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
in illo die exiens Jesus de domo sedebat secus mare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)
et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare (Evangelium secundum Matthaeum 13, 3)
et dum seminat quædam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea (Evangelium secundum Matthaeum 13, 4)
alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinæ et suffocaverunt ea (Evangelium secundum Matthaeum 13, 7)
qui habet aures audiendi audiat (Evangelium secundum Matthaeum 13, 9)
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 10)
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum illis autem non est datum (Evangelium secundum Matthaeum 13, 11)
qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)