Mosaico decorativo

Trouvé 2423 Résultats pour: Quia

  • propterea captivus ductus est populus meus quia non habuit scientiam et nobiles ejus interierunt fame et multitudo ejus siti exaruit (Liber Isaiae 5, 13)

  • et dixi væ mihi quia tacui quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et Regem Dominum exercituum vidi oculis meis (Liber Isaiae 6, 5)

  • et dixit audite ergo domus David numquid parum vobis est molestos esse hominibus quia molesti estis et Deo meo (Liber Isaiae 7, 13)

  • quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duum regum suorum (Liber Isaiae 7, 16)

  • quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Liber Isaiae 8, 4)

  • inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus (Liber Isaiae 8, 10)

  • quia omnis violenta prædatio cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis (Liber Isaiae 9, 5)

  • propter hoc super adulescentulis ejus non lætabitur Dominus et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur quia omnis hypocrita est et nequam et universum os locutum est stultitiam in omnibus his non est aversus furor ejus sed adhuc manus ejus extenta (Liber Isaiae 9, 17)

  • non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo quia repleta est terra scientia Domini sicut aquæ maris operientes (Liber Isaiae 11, 9)

  • ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem (Liber Isaiae 12, 2)

  • exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israël (Liber Isaiae 12, 6)

  • ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino veniet (Liber Isaiae 13, 6)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina