Trouvé 2423 Résultats pour: Quia
nunc quare mærore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem (Prophetia Michaeae 4, 9)
dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum (Prophetia Michaeae 4, 10)
ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium ejus quia congregavit eos quasi fænum areæ (Prophetia Michaeae 4, 12)
surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam æreas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universæ terræ (Prophetia Michaeae 4, 13)
et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ (Prophetia Michaeae 5, 4)
audiant montes judicium Domini et fortia fundamenta terræ quia judicium Domini cum populo suo et cum Israël dijudicabitur (Prophetia Michaeae 6, 2)
quia eduxi te de terra Ægypti et de domo servientium liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam (Prophetia Michaeae 6, 4)
væ mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ non est botrus ad comedendum præcoquas ficus desideravit anima mea (Prophetia Michaeae 7, 1)
quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici ejus (Prophetia Michaeae 7, 6)
ne læteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum sedero in tenebris Dominus lux mea est (Prophetia Michaeae 7, 8)
quia sicut spinæ se invicem conplectuntur sic convivium eorum pariter potantium consumentur quasi stipula ariditate plena (Prophetia Nahum 1, 10)
et præcipiet super te Dominus non seminabitur ex nomine tuo amplius de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile ponam sepulchrum tuum quia inhonoratus es (Prophetia Nahum 1, 14)