Mosaico decorativo

Trouvé 2423 Résultats pour: Quia

  • et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc præoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus clemens et misericors es patiens et multæ miserationis et ignoscens super malitia (Prophetia Ionae 4, 2)

  • et nunc Domine tolle quæso animam meam a me quia melior est mihi mors quam vita (Prophetia Ionae 4, 3)

  • quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et calcabit super excelsa terræ (Prophetia Michaeae 1, 3)

  • et omnia sculptilia ejus concidentur et omnes mercedes ejus conburentur igni et omnia idola ejus ponam in perditionem quia de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem meretricis revertentur (Prophetia Michaeae 1, 7)

  • quia desperata est plaga ejus quia venit usque ad Judam tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 9)

  • quia infirmata est in bonum quæ habitat in Amaritudinibus quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis principium peccati est filiæ Sion quia in te inventa sunt scelera Israël (Prophetia Michaeae 1, 13)

  • surgite et ite quia non habetis hic requiem propter inmunditiam ejus corrumpetur putredine pessima (Prophetia Michaeae 2, 10)

  • et confundentur qui vident visiones et confundentur divini et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei (Prophetia Michaeae 3, 7)

  • et properabunt gentes multæ et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis ejus quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est (Prophetia Michaeae 4, 4)

  • quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra (Prophetia Michaeae 4, 5)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina