Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
et ecce unus ex his qui erant cum Jesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 26, 51)
tunc ait illi Jesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 52)
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 53)
quomodo ergo implebuntur scripturæ quia sic oportet fieri (Evangelium secundum Matthaeum 26, 54)
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam (Evangelium secundum Matthaeum 26, 65)
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 66)
dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 68)
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 70)
exeunte autem illo januam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Jesu Nazareno (Evangelium secundum Matthaeum 26, 71)
et iterum negavit cum juramento quia non novi hominem (Evangelium secundum Matthaeum 26, 72)
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 73)