Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Judas Scarioth ad principes sacerdotum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 14)
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
et contristati valde cœperunt singuli dicere numquid ego sum Domine (Evangelium secundum Matthaeum 26, 22)
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet (Evangelium secundum Matthaeum 26, 23)
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo væ autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
respondens autem Judas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 28)
ait illi Jesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 34)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite jam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit (Evangelium secundum Matthaeum 26, 46)