Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • ecce accola veniet qui non erat mecum advena quondam tuus adiungetur tibi (Liber Isaiae 54, 15)

  • o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac (Liber Isaiae 55, 1)

  • ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quæ non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israël quia glorificavit te (Liber Isaiae 55, 5)

  • quia sicut exaltantur cæli a terra sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris et cogitationes meæ a cogitationibus vestris (Liber Isaiae 55, 9)

  • quia in lætitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu (Liber Isaiae 55, 12)

  • hæc dicit Dominus custodite judicium et facite justitiam quia juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur (Liber Isaiae 56, 1)

  • beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum (Liber Isaiae 56, 2)

  • et non dicat filius advenæ qui adheret Domino dicens separatione dividet me Dominus a populo suo et non dicat eunuchus ecce ego lignum aridum (Liber Isaiae 56, 3)

  • quia hæc dicit Dominus eunuchis qui custodierint sabbata mea et elegerint quæ volui et tenuerint fœdus meum (Liber Isaiae 56, 4)

  • et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)

  • adducam eos in montem sanctum meum et lætificabo eos in domo orationis meæ holocausta eorum et victimæ eorum placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis (Liber Isaiae 56, 7)

  • ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israël adhuc congregabo ad eum congregatos ejus (Liber Isaiae 56, 8)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina