Trouvé 12207 Résultats pour: Qui
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos (Liber I Maccabaeorum 7, 5)
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum (Liber I Maccabaeorum 7, 8)
et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno (Liber I Maccabaeorum 7, 11)
et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt (Liber I Maccabaeorum 7, 12)
et primi Asidei qui erant in filiis Israël et exquirebant ab eis pacem (Liber I Maccabaeorum 7, 13)
carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et judicium transgressi sunt enim constitutum et jusiurandum quod juraverunt (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit (Liber I Maccabaeorum 7, 19)
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem (Liber I Maccabaeorum 7, 20)
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)
et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes (Liber I Maccabaeorum 7, 23)
vidit autem Alchimus quod prævaluit Judas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus (Liber I Maccabaeorum 7, 25)