Mosaico decorativo

Fondare 12207 Risultati per: Qui

  • et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos (Liber I Maccabaeorum 7, 5)

  • et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum (Liber I Maccabaeorum 7, 8)

  • et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno (Liber I Maccabaeorum 7, 11)

  • et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt (Liber I Maccabaeorum 7, 12)

  • et primi Asidei qui erant in filiis Israël et exquirebant ab eis pacem (Liber I Maccabaeorum 7, 13)

  • carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (Liber I Maccabaeorum 7, 17)

  • et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et judicium transgressi sunt enim constitutum et jusiurandum quod juraverunt (Liber I Maccabaeorum 7, 18)

  • et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum projecit (Liber I Maccabaeorum 7, 19)

  • et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem (Liber I Maccabaeorum 7, 20)

  • et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Juda et fecerunt plagam magnam in Israël (Liber I Maccabaeorum 7, 22)

  • et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israël plus multo quam gentes (Liber I Maccabaeorum 7, 23)

  • vidit autem Alchimus quod prævaluit Judas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus (Liber I Maccabaeorum 7, 25)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina