Mosaico decorativo

Trouvé 12207 Résultats pour: Qui

  • peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus (Liber Iudith 7, 19)

  • tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te (Liber Iudith 7, 20)

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)

  • si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hæc verba quæ locuti estis (Liber Iudith 7, 25)

  • et vir ejus fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariæ (Liber Iudith 8, 2)

  • et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum (Liber Iudith 8, 8)

  • hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin (Liber Iudith 8, 9)

  • et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium (Liber Iudith 8, 10)

  • et qui estis vos qui temptatis Dominum (Liber Iudith 8, 11)

  • non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat (Liber Iudith 8, 12)

  • sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus (Liber Iudith 8, 14)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina