Encontrados 12207 resultados para: Qui
peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus (Liber Iudith 7, 19)
tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te (Liber Iudith 7, 20)
exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)
si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium faciemus hæc verba quæ locuti estis (Liber Iudith 7, 25)
et vir ejus fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariæ (Liber Iudith 8, 2)
et erat hæc in eo omnibus famosissima quoniam timebat Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum (Liber Iudith 8, 8)
hæc itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros Chabri et Carmin (Liber Iudith 8, 9)
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium (Liber Iudith 8, 10)
et qui estis vos qui temptatis Dominum (Liber Iudith 8, 11)
non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius qui iram excitet et furorem accendat (Liber Iudith 8, 12)
sed quia patiens est Dominus in hoc ipso pæniteamur et indulgentiam ejus lacrimis postulemus (Liber Iudith 8, 14)
quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)