Trouvé 2807 Résultats pour: Populus Israel
vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ quia luxit super eum populus ejus et æditui ejus super eum exultaverunt in gloria ejus quia migravit ab eo (Prophetia Osee 10, 5)
siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua (Prophetia Osee 10, 6)
et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos (Prophetia Osee 10, 8)
ex diebus Gabaa peccavit Israël ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis (Prophetia Osee 10, 9)
sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum (Prophetia Osee 11, 1)
et populus meus pendebit ad reditum meum jugum autem inponetur ei simul quod non auferetur (Prophetia Osee 11, 7)
quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea (Prophetia Osee 11, 8)
circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israël Judas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis (Prophetia Osee 11, 12)
fugit Jacob in regionem Syriæ et servivit Israël in uxore et in uxore servavit (Prophetia Osee 12, 12)
in propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto et in propheta servatus est (Prophetia Osee 12, 13)
loquente Ephraim horror invasit Israël et deliquit in Baal et mortuus est (Prophetia Osee 13, 1)
perditio tua Israël tantummodo in me auxilium tuum (Prophetia Osee 13, 9)
