Trouvé 137 Résultats pour: Peccatum

  • fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)

  • et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris (Liber II Samuelis 12, 13)

  • agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph descendique in occursum domini mei regis (Liber II Samuelis 19, 20)

  • exaudi in cælo et dimitte peccatum populi tui Israël et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum (Liber I Regum 8, 34)

  • et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (Liber I Regum 12, 30)

  • ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)

  • reliqua autem sermonum Manasse et universa quæ fecit et peccatum ejus quod peccavit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda (Liber II Regum 21, 17)

  • responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)

  • et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)

  • et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israël (Liber II Paralipomenon 28, 13)

  • ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt ædificantes (Liber Nehemiae 4, 5)

  • numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israël et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenæ (Liber Nehemiae 13, 26)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina