Trouvé 137 Résultats pour: Peccatum

  • sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)

  • peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens projeci in torrentem qui de monte descendit (Liber Deuteronomii 9, 21)

  • recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Jacob ne aspicias duritiam populi hujus et impietatem atque peccatum (Liber Deuteronomii 9, 27)

  • cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 15, 9)

  • cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 23, 21)

  • sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)

  • cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri cœperint atque jurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est (Liber Iudicum 21, 22)

  • erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)

  • absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)

  • dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)

  • quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriæ nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex (Liber I Samuelis 15, 23)

  • sed nunc porta quæso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum (Liber I Samuelis 15, 25)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina