Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Judas producite eam ut conburatur (Liber Genesis 38, 24)
postea egressus est frater in cujus manu erat coccinum quem appellavit Zara (Liber Genesis 38, 30)
invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant (Liber Genesis 39, 4)
post multos itaque dies jecit domina oculos suos in Joseph et ait dormi mecum (Liber Genesis 39, 7)
nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum (Liber Genesis 39, 9)
at custos carceris tradidit eos Joseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur (Liber Genesis 40, 4)
qui responderunt somnium vidimus et non est qui interpretetur nobis dixitque ad eos Joseph numquid non Dei est interpretatio referte mihi quid videritis (Liber Genesis 40, 8)
narravit prior præpositus pincernarum somnium videbam coram me vitem (Liber Genesis 40, 9)
in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere (Liber Genesis 40, 10)
calicemque Pharaonis in manu mea tuli ergo uvas et expressi in calicem quem tenebam et tradidi poculum Pharaoni (Liber Genesis 40, 11)
respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 12)
post quos recordabitur Pharao magisterii tui et restituet te in gradum pristinum dabisque ei calicem juxta officium tuum sicut facere ante consueveras (Liber Genesis 40, 13)