Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
egressus inde venit verno tempore ad terram quæ ducit Efratham in qua cum parturiret Raël (Liber Genesis 35, 16)
filii Zelphæ ancillæ Liæ Gad et Aser hii filii Jacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriæ (Liber Genesis 35, 26)
consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui (Liber Genesis 35, 29)
tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)
divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum (Liber Genesis 36, 7)
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)
videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui (Liber Genesis 37, 4)
responderunt fratres ejus numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuæ hæc ergo causa somniorum atque sermonum invidiæ et odii fomitem ministravit (Liber Genesis 37, 8)
dixit ad eum Israël fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente (Liber Genesis 37, 13)
at ille respondit fratres meos quæro indica mihi ubi pascant greges (Liber Genesis 37, 16)
dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Joseph post fratres suos et invenit eos in Dothain (Liber Genesis 37, 17)
confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita (Liber Genesis 37, 23)