Trouvé 8616 Résultats pour: Pó
subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum (Liber Deuteronomii 12, 2)
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis (Liber Deuteronomii 12, 5)
neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 12, 9)
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiæ vestræ famuli et famulæ atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos (Liber Deuteronomii 12, 12)
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quæ voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum (Liber Deuteronomii 12, 17)
cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra (Liber Deuteronomii 12, 19)
ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini (Liber Deuteronomii 12, 25)
observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 12, 28)
quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)
cave ne imiteris eas postquam te fuerint intrœunte subversæ et requiras cærimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istæ deos suos ita et ego colam (Liber Deuteronomii 12, 30)
si surrexerit in medio tui prophetes aut qui somnium vidisse se dicat et prædixerit signum atque portentum (Liber Deuteronomii 13, 1)
sed statim interficies sit primum manus tua super eum et post te omnis populus mittat manum (Liber Deuteronomii 13, 9)