Mosaico decorativo

Trouvé 8616 Résultats pour: Pó

  • terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Ægypti de qua existi ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur inriguæ (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • dabo pluviam terræ vestræ temporivam et serotinam ut colligatis frumentum et vinum et oleum (Liber Deuteronomii 11, 14)

  • ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos conlocate (Liber Deuteronomii 11, 18)

  • scribes ea super postes et januas domus tuæ (Liber Deuteronomii 11, 20)

  • disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)

  • en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem (Liber Deuteronomii 11, 26)

  • maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis (Liber Deuteronomii 11, 28)

  • cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim maledictionem super montem Hebal (Liber Deuteronomii 11, 29)

  • qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • vos enim transibitis Jordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam (Liber Deuteronomii 11, 31)

  • videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina