Mosaico decorativo

Trouvé 473 Résultats pour: Omnem

  • et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)

  • quia in igne Dominus dijudicatur et in gladio suo ad omnem carnem et multiplicabuntur interfecti a Domino (Liber Isaiae 66, 16)

  • ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam et in columnam ferream et in murum æreum super omnem terram regibus Juda principibus ejus et sacerdotibus et populo terræ (Liber Ieremiae 1, 18)

  • et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi (Liber Ieremiae 3, 6)

  • et pandent ea ad solem et lunam et omnem militiam cæli quæ dilexerunt et quibus servierunt et post quæ ambulaverunt et quæ quæsierunt et adoraverunt non colligentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terræ erunt (Liber Ieremiae 8, 2)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium (Liber Ieremiae 9, 25)

  • sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israël et omnem domum Juda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt (Liber Ieremiae 13, 11)

  • venit autem Hieremias de Thofeth quo miserat eum Dominus ad prophetandum et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum (Liber Ieremiae 19, 14)

  • quia hæc dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Judam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio (Liber Ieremiae 20, 4)

  • et dabo universam substantiam civitatis hujus et omnem laborem ejus omneque pretium et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (Liber Ieremiae 20, 5)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas ecce ego cibabo eos absinthio et potabo eos felle a prophetis enim Hierusalem est egressa pollutio super omnem terram (Liber Ieremiae 23, 15)

  • quæ locutus est Hieremias propheta ad omnem populum Juda et ad universos habitatores Hierusalem dicens (Liber Ieremiae 25, 2)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina