Mosaico decorativo

Trouvé 1395 Résultats pour: Negotiatum Regem David:

  • et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)

  • submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)

  • dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)

  • et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)

  • quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)

  • descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)

  • responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis (Liber I Regum 1, 45)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)

  • et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio (Liber I Regum 1, 51)

  • misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam (Liber I Regum 1, 53)

  • adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens (Liber I Regum 2, 1)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina