Encontrados 1395 resultados para: Negotiatum Regem David:
et respondit rex David dicens vocate ad me Bethsabee quæ cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum (Liber I Regum 1, 28)
submissoque Bethsabee in terram vultu adoravit regem dicens vivat dominus meus rex David in æternum (Liber I Regum 1, 31)
dixit quoque rex David vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan propheten et Banajam filium Jojadæ qui cum ingressi fuissent coram rege (Liber I Regum 1, 32)
et unguat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël et canetis bucina atque dicetis vivat rex Salomon (Liber I Regum 1, 34)
quomodo fuit Dominus cum domino meo rege sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David (Liber I Regum 1, 37)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
responditque Jonathan Adoniæ nequaquam dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)
unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gion et ascenderunt inde lætantes et insonuit civitas hæc est vox quam audistis (Liber I Regum 1, 45)
et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum ejus super thronum tuum et adoravit rex in lectulo suo (Liber I Regum 1, 47)
et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens juret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio (Liber I Regum 1, 51)
misit ergo rex Salomon et eduxit eum ab altari et ingressus adoravit regem Salomonem dixitque ei Salomon vade in domum tuam (Liber I Regum 1, 53)
adpropinquaverant autem dies David ut moreretur præcepitque Salomoni filio suo dicens (Liber I Regum 2, 1)