Mosaico decorativo

Trouvé 581 Résultats pour: Murmurantem Moses Ignis Avaritia

  • concipietis ardorem parietis stipulam spiritus vester ut ignis vorabit vos (Liber Isaiae 33, 11)

  • ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)

  • ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis (Liber Isaiae 50, 11)

  • sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)

  • domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)

  • qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die (Liber Isaiae 65, 5)

  • quia ecce Dominus in igne veniet et quasi turbo quadrigæ ejus reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis (Liber Isaiae 66, 15)

  • et egredientur et videbunt cadavera virorum qui prævaricati sunt in me vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Liber Isaiae 66, 24)

  • circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (Liber Ieremiae 4, 4)

  • olivam uberem pulchram fructiferam speciosam vocavit Dominus nomen tuum ad vocem loquellæ grandis exarsit ignis in ea et conbusta sunt frutecta ejus (Liber Ieremiae 11, 16)

  • et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur (Liber Ieremiae 15, 1)

  • et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit (Liber Ieremiae 15, 14)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina