Trouvé 528 Résultats pour: Mur
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et exultemus in carminibus tuis (Liber I Paralipomenon 16, 35)
nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum (Liber I Paralipomenon 29, 13)
extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras (Liber II Paralipomenon 8, 5)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini (Liber II Paralipomenon 11, 11)
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores (Liber II Paralipomenon 11, 23)
dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit (Liber II Paralipomenon 14, 7)
anno autem tricesimo sexto regni ejus ascendit Baasa rex Israël in Judam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa (Liber II Paralipomenon 16, 1)
quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalim (Liber II Paralipomenon 16, 4)
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Judæ quæ erant vallatæ muris præsidiaque disposuit in terra Juda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus (Liber II Paralipomenon 17, 2)
crevit ergo Josaphat et magnificatus est usque in sublime atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium urbesque muratas (Liber II Paralipomenon 17, 12)
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda (Liber II Paralipomenon 17, 19)