Trouvé 422 Résultats pour: Lud
beatus vir qui facit hoc et filius hominis qui adprehendit istud custodiens sabbatum ne polluat illud custodiens manus suas ne faciat omne malum (Liber Isaiae 56, 2)
et filios advenæ qui adherent Domino ut colant eum et diligant nomen ejus ut sint ei in servos omnem custodientem sabbatum ne polluat illud et tenentem fœdus meum (Liber Isaiae 56, 6)
quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis (Liber Isaiae 62, 9)
hæc dicit Dominus quomodo si inveniatur granum in botro et dicatur ne dissipes illud quoniam benedictio est sic faciam propter servos meos ut non disperdam totum (Liber Isaiae 65, 8)
et dixit Dominus ad me bene vidisti quia vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud (Liber Ieremiae 1, 12)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)
cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisæ aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud (Liber Ieremiae 6, 10)
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit ut non dissolvatur (Liber Ieremiae 10, 4)
hæc dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud (Liber Ieremiae 13, 1)
tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petræ (Liber Ieremiae 13, 4)
et abii et abscondi illud in Eufraten sicut præceperat mihi Dominus (Liber Ieremiae 13, 5)
et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi (Liber Ieremiae 13, 6)