Trouvé 2001 Résultats pour: Lia
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)
homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam ejus transibit hereditas (Liber Numeri 27, 8)
si filiam non habuerit habebit successores fratres suos (Liber Numeri 27, 9)
istæ sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quæ in puellari adhuc ætate est vel quæ manet in parentis domo (Liber Numeri 30, 17)
dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam (Liber Numeri 31, 5)
et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israël reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 31, 12)
et de omni præda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia præparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur (Liber Numeri 31, 20)
fuit autem præda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia (Liber Numeri 31, 32)
boum septuaginta duo milia (Liber Numeri 31, 33)
asinorum sexaginta milia et mille (Liber Numeri 31, 34)
animæ hominum sexus feminei quæ non cognoverant viros triginta duo milia (Liber Numeri 31, 35)
dataque est media pars his qui in prœlio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta (Liber Numeri 31, 36)