Trouvé 2001 Résultats pour: Lia
et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum (Liber Numeri 26, 31)
et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum (Liber Numeri 26, 32)
fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa (Liber Numeri 26, 33)
hæ sunt familiæ Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum (Liber Numeri 26, 34)
filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum (Liber Numeri 26, 35)
porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum (Liber Numeri 26, 36)
hæ sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum (Liber Numeri 26, 37)
isti sunt filii Joseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum (Liber Numeri 26, 38)
Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum (Liber Numeri 26, 39)
filii Bale Hered et Nœman de Hered familia Hereditarum de Nœman familia Nœmitarum (Liber Numeri 26, 40)
hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum (Liber Numeri 26, 41)
filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hæ cognationes Dan per familias suas (Liber Numeri 26, 42)