Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se (Actus Apostolorum 20, 30)

  • inventis autem discipulis mansimus ibi diebus septem qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Hierosolymam (Actus Apostolorum 21, 4)

  • nos vero navigatione explicita a Tyro descendimus Ptolomaida et salutatis fratribus mansimus die una apud illos (Actus Apostolorum 21, 7)

  • quod cum audissemus rogabamus nos et qui loci illius erant ne ascenderet Hierosolymam (Actus Apostolorum 21, 12)

  • dum autem septem dies consummarentur hii qui de Asia erant Judæi cum vidissent eum in templo concitaverunt omnem populum et iniecerunt ei manus clamantes (Actus Apostolorum 21, 27)

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)

  • qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum (Actus Apostolorum 21, 32)

  • et cum cœpisset induci in castra Paulus dicit tribuno si licet mihi loqui aliquid ad te qui dixit græce nosti (Actus Apostolorum 21, 37)

  • et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem judæus a Tarso Ciliciæ non ignotæ civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum (Actus Apostolorum 21, 39)

  • et cum ille permisisset Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et magno silentio facto adlocutus est hebræa lingua dicens (Actus Apostolorum 21, 40)

  • cum audissent autem quia hebræa lingua loquitur ad illos magis præstiterunt silentium (Actus Apostolorum 22, 2)

  • factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de cælo circumfulsit me lux copiosa (Actus Apostolorum 22, 6)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina