Trouvé 8031 Résultats pour: Ló
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi (Liber Leviticus 4, 7)
duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia et adipem jecoris cum renunculis (Liber Leviticus 4, 9)
sicut aufertur de vitulo hostiæ pacificorum et adolebit ea super altare holocausti (Liber Leviticus 4, 10)
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quæ in loco effusorum cinerum cremabuntur (Liber Leviticus 4, 12)
et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini (Liber Leviticus 4, 15)
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 4, 18)
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus (Liber Leviticus 4, 20)
ponetque manum suam super caput ejus cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est (Liber Leviticus 4, 24)
tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 25)
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ ut faciat quicquam ex his quæ Domini lege prohibentur atque delinquat (Liber Leviticus 4, 27)
ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti (Liber Leviticus 4, 29)
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 30)