Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et ærarios imitatur et gloriam præfert quoniam res supervacuas fingit (Liber Sapientiae 15, 9)

  • sed æstimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitæ conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere (Liber Sapientiae 15, 12)

  • quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum (Liber Sapientiae 15, 15)

  • homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere (Liber Sapientiae 15, 16)

  • oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur (Liber Sapientiae 16, 4)

  • et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo (Liber Sapientiae 16, 8)

  • illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animæ illorum quia digni erant ab hujusmodi exterminari (Liber Sapientiae 16, 9)

  • filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos (Liber Sapientiae 16, 10)

  • etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia (Liber Sapientiae 16, 12)

  • pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)

  • dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina