Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria ejus stercus et vermis est (Liber I Maccabaeorum 2, 62)

  • vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis (Liber I Maccabaeorum 2, 64)

  • et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in prœliis et protegebat castra gladio suo (Liber I Maccabaeorum 3, 3)

  • et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël (Liber I Maccabaeorum 3, 10)

  • et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Judas et erat pugnans in eo omnibus diebus (Liber I Maccabaeorum 3, 12)

  • et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Judam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis (Liber I Maccabaeorum 3, 14)

  • quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)

  • ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius (Liber I Maccabaeorum 3, 23)

  • ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco (Liber I Maccabaeorum 3, 35)

  • et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis (Liber I Maccabaeorum 3, 38)

  • et vidit Judas et fratres ejus quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quæ mandavit populo facere in interitum et consummationem (Liber I Maccabaeorum 3, 42)

  • et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus dejectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris (Liber I Maccabaeorum 3, 43)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina