Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quæ gesta sunt epistulæ id est libri hujus volumine continentur (Liber Esther 9, 26)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • vir erat in terra Hus nomine Job et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo (Liber Iob 1, 1)

  • et fuit possessio ejus septem milia ovium et tria milia camelorum quingenta quoque juga boum et quingentæ asinæ ac familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes Orientales (Liber Iob 1, 3)

  • cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)

  • dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo (Liber Iob 1, 8)

  • cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei cecidit e cælo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 16)

  • sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 17)

  • loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti (Liber Iob 1, 18)

  • repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)

  • in omnibus his non peccavit Job neque stultum quid contra Deum locutus est (Liber Iob 1, 22)

  • et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina