Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • porro Holofernis jacebat in lecto nimia ebrietate sopitus (Liber Iudith 13, 4)

  • et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam (Liber Iudith 13, 11)

  • et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)

  • et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco jussit fieri silentium cumque omnes tacuissent (Liber Iudith 13, 16)

  • et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)

  • porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)

  • ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)

  • videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus (Liber Iudith 13, 29)

  • benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Jacob quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum magnificabit Deum Israël super te (Liber Iudith 13, 31)

  • tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam (Liber Iudith 14, 3)

  • cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)

  • cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina