Trouvé 8031 Résultats pour: Ló
quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit (Liber Thobis 14, 3)
invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum (Liber Thobis 14, 15)
et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum (Liber Iudith 1, 4)
et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes Galileam in campo magno Hesdrælon (Liber Iudith 1, 8)
quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ (Liber Iudith 2, 4)
tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut præcepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia (Liber Iudith 2, 7)
omnemque expeditionem suam fecit præire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quæ exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus (Liber Iudith 2, 8)
abduxitque omnes filios Madian ac prædavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii (Liber Iudith 2, 16)
tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)
omnis civitas nostra omnisque possessio omnes colles et montes et campi armenta boum greges ovium caprarumque equorum camelorumque et universæ facultates nostræ atque familiæ in conspectu tuo sunt (Liber Iudith 3, 3)
præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)
tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum (Liber Iudith 4, 2)