Trouvé 8031 Résultats pour: Ló
quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit (Liber Genesis 46, 29)
et ille locutus est ad fratres et ad omnem domum patris sui ascendam et nuntiabo Pharaoni dicamque ei fratres mei et domus patris mei qui erant in terra Chanaan venerunt ad me (Liber Genesis 46, 31)
terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)
Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)
quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)
et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus (Liber Genesis 47, 21)
dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros (Liber Genesis 47, 23)
dictumque est seni ecce filius tuus Joseph venit ad te qui confortatus sedit in lectulo (Liber Genesis 48, 2)
et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam (Liber Genesis 48, 4)
respondit filii mei sunt quos dedit mihi Deus in hoc loco adduc inquit eos ad me ut benedicam illis (Liber Genesis 48, 9)
qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater ejus junior major illo erit et semen illius crescet in gentes (Liber Genesis 48, 19)
Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis major imperio (Liber Genesis 49, 3)