Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)

  • tulit anulum de manu sua et dedit in manu ejus vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit (Liber Genesis 41, 42)

  • venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactæ segetes congregatæ sunt in horrea Ægypti (Liber Genesis 41, 47)

  • crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames (Liber Genesis 41, 56)

  • et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria (Liber Genesis 42, 7)

  • recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis (Liber Genesis 42, 9)

  • hoc est ait quod locutus sum exploratores estis (Liber Genesis 42, 14)

  • mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)

  • et locuti sunt invicem merito hæc patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio (Liber Genesis 42, 21)

  • nesciebant autem quod intellegeret Joseph eo quod per interpretem loquebatur ad eos (Liber Genesis 42, 23)

  • avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos (Liber Genesis 42, 24)

  • tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita (Liber Genesis 42, 25)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina