Trouvé 422 Résultats pour: Igitur
nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris (Liber I Samuelis 21, 3)
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila (Liber I Samuelis 23, 2)
percussit igitur uterque fœdus coram Domino mansitque David in silva Jonathas autem reversus est in domum suam (Liber I Samuelis 23, 18)
festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentæ et centum ligaturas uvæ passæ et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos (Liber I Samuelis 25, 18)
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus et scyphum aquæ et abeamus (Liber I Samuelis 26, 11)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)
nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere (Liber I Samuelis 28, 22)
igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere pergite (Liber I Samuelis 29, 10)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in prœlio (Liber II Samuelis 3, 30)
venientes igitur filii Remmon Berothitæ Rechab et Baana ingressi sunt fervente die domum Hisboseth qui dormiebat super stratum suum meridie (Liber II Samuelis 4, 5)
igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque ad diem mortis suæ (Liber II Samuelis 6, 23)