Trouvé 2377 Résultats pour: Hostes Israel
et ait rex Israël ad Josaphat est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius Jembla dixitque Josaphat ne loquaris rex hoc modo (Liber II Paralipomenon 18, 7)
vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis et dixit ei voca cito Micheam filium Jembla (Liber II Paralipomenon 18, 8)
porro rex Israël et Josaphat rex Juda uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area juxta portam Samariæ omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis (Liber II Paralipomenon 18, 9)
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in manus vestras (Liber II Paralipomenon 18, 14)
at ille ait vidi universum Israël dispersum in montibus sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace (Liber II Paralipomenon 18, 16)
et ait rex Israël ad Josaphat nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quæ mala sunt (Liber II Paralipomenon 18, 17)
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc modo et alter alio (Liber II Paralipomenon 18, 19)
præcepit autem rex Israël dicens tollite Micheam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Joas filium Ammelech (Liber II Paralipomenon 18, 25)
igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 28)
dixitque rex Israël ad Josaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israël habitu venit ad bellum (Liber II Paralipomenon 18, 29)
rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)
itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat dixerunt rex Israël iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab illo (Liber II Paralipomenon 18, 31)