Mosaico decorativo

Trouvé 2377 Résultats pour: Hostes Israel

  • cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)

  • consternatique principes Israël et rex dixerunt justus est Dominus (Liber II Paralipomenon 12, 6)

  • confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis (Liber II Paralipomenon 12, 13)

  • stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)

  • num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis (Liber II Paralipomenon 13, 5)

  • ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes ejus qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israël nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit (Liber II Paralipomenon 13, 12)

  • omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda (Liber II Paralipomenon 13, 15)

  • fugeruntque filii Israël Judam et tradidit eos Deus in manu eorum (Liber II Paralipomenon 13, 16)

  • percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • humiliatique sunt filii Israël in tempore illo et vehementissime confortati filii Juda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 13, 18)

  • transibunt autem multi dies in Israël absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege (Liber II Paralipomenon 15, 3)

  • cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël et quæsierint eum repperient (Liber II Paralipomenon 15, 4)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina