Trouvé 377 Résultats pour: Genealogia Moses Et Levitarum
quibus Moses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum (Liber Numeri 14, 41)
at illi contenebrati ascenderunt in verticem montis arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris (Liber Numeri 14, 44)
quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem (Liber Numeri 16, 4)
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus (Liber Numeri 16, 12)
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum (Liber Numeri 16, 15)
surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israël (Liber Numeri 16, 25)
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim (Liber Numeri 16, 28)
Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini (Liber Numeri 16, 43)
dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis jam enim egressa est ira a Domino et plaga desævit (Liber Numeri 16, 46)
locutusque est Moses ad filios Israël et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron (Liber Numeri 17, 6)
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 17, 7)
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël videruntque et receperunt singuli virgas suas (Liber Numeri 17, 9)