Trouvé 377 Résultats pour: Genealogia Moses Et Levitarum
statim Josue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eos (Liber Numeri 11, 28)
reversusque est Moses et majores natu Israël in castra (Liber Numeri 11, 30)
erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra (Liber Numeri 12, 3)
at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est (Liber Numeri 12, 7)
clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam (Liber Numeri 12, 13)
fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina (Liber Numeri 13, 4)
hæc sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Josue (Liber Numeri 13, 17)
misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes (Liber Numeri 13, 18)
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 14, 5)
et ait Moses ad Dominum ut audiant Ægyptii de quorum medio eduxisti populum istum (Liber Numeri 14, 13)
igitur omnes viri quos miserat Moses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terræ quod esset mala (Liber Numeri 14, 36)
locutusque est Moses universa verba hæc ad omnes filios Israël et luxit populus nimis (Liber Numeri 14, 39)