Trouvé 4347 Résultats pour: Fe
nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esajas propheta magnus et fidelis in conspectu Dei (Liber Ecclesiasticus 48, 25)
incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiæ (Liber Ecclesiasticus 49, 8)
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras (Liber Ecclesiasticus 49, 15)
tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo (Liber Ecclesiasticus 50, 18)
et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt (Liber Ecclesiasticus 50, 21)
et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ et fecit nobiscum secundum suam misericordiam (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
si enim hæc fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium ejus est (Liber Ecclesiasticus 50, 31)
de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta (Liber Ecclesiasticus 51, 7)
et vita mea adpropinquans erat infero deorsum (Liber Ecclesiasticus 51, 9)
ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt cœtus vestri (Liber Isaiae 1, 13)
lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse (Liber Isaiae 1, 16)
discite benefacere quærite judicium subvenite oppresso judicate pupillo defendite viduam (Liber Isaiae 1, 17)