Trouvé 4218 Résultats pour: Eum
ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et prævaluit in vanitate sua (Liber Psalmorum 51, 9)
Deus de cælo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens aut requirens Deum (Liber Psalmorum 52, 3)
Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos (Liber Psalmorum 52, 6)
quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quæsierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma (Liber Psalmorum 53, 5)
cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me (Liber Psalmorum 54, 5)
expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate (Liber Psalmorum 54, 9)
ego autem ad Deum clamavi et Dominus salvabit me (Liber Psalmorum 54, 17)
exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante sæcula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum (Liber Psalmorum 54, 20)
divisi sunt ab ira vultus ejus et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones ejus super oleum et ipsi sunt jacula (Liber Psalmorum 54, 22)
tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine (Liber Psalmorum 54, 24)
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth (Liber Psalmorum 55, 1)
inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam (Liber Psalmorum 55, 7)